- CRUCIFER
- CRUCIFERapud Pandulfum in Aclis Gelasii II. qui Crucem ante Papam defert. Papae enim id ius vendicat Anastasius in Leone IV. quod curx ei ubique praeferatur: cum maiores Parriarchae ubique quidem, exceptâ tamen Urbe Româ, vel locô, ubi Ponificis Legatus praesens, Primates, Metorpolitani et quiius pallii habent, non nisi intra Primatus sui limites, et quidem cum nullus Cardinalium praesens est, hôc privilegiô gaudeant etc. Sed et Cruciferi, Ordo Monasticus est, sic dictus, quod Monachi cruces in baculis deferrent: cuius primus auctor B. Quiriacus Hierosolymitanus Episcopus, renopvator Invocentius III. amplificator Innocentius IV. fuisse dicitur. Certe sub Innocentio hoc apud Lugdunum magnopere crevit, et privilegiis ab illo dunatus est, cuca A. C. 1248. Primum vero totius Ordinis monasterium in Hoio, dioeces. Leodiensis, ab Ioanne Episcopo Leodicensi, aedificarum esse, A. C. 1233. refere Aub. Miraeus, Originum Monastic. l. 1. c. 12. 13. et 14. At Ordinem ipsum ab Alexandro VII. supptessum, legas apud Macrum in Hierolexic.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.